COMPENDIA Alimentaria

COMPENDIA Alimentaria
COMPENDIA Alimentaria
apud Capitolin. in Pertinace, c. 9. Alimentaria etiam compendia, quae novem annorum, ex instituto Traiani, debebantur, obduratâ verecundiâ sustulit: sunt ὠφελείαι, inquit Salmasius; Ita enim Graeci vocant; et idem pene quod Impendia. Casaubono videtur hîc dicere Capitolinus, non omnibus alimentariis debita fuisse alimenta, sed iis solum, qui beneficiô Traiani prim um ad perceptionem frumentariam pervenerant, i. e. quinque illis milibus puerorum ingenuorum, quibus frumenta dari primus Traianus instituit. Vide Lipsium, Diatribâ de Frumentatione, et supra ubi de Alimentariis. Proprie autem Compendium idem, quod Interpendium seu Interpretium est, quum videl. utrinque in lance aequalia sunt pondera. Tum enim fit compensatio, i. e. συςαθμία, quum nempe, quod summae deest, vel ponderi, in summam redit, et ponderi adicitur. Atque inde vox pro lucro. Ei opponitur Intertrimentum, quum de pondere detrahitur, unde minus fiat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1007. et infra Interpendium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ALIMENTARIA Compendia — apud Iul. Capitolin. in Pertinace Imperatore c. 9. Alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obduratâ verecundiâ sustulit: Graecis ὠφίλειαι Gloss. Compendia, ὠφέλειαι. Videtur hoc dicere Capitolinus: non… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”